- CONSTANTINOPOLITANUM Imperium
- CONSTANTINOPOLITANUM Imperiumcuius caput Constantinopolis, vel Vetus vel Novum est. Illud Graecorum fuit, initiumque sumpsit sede Imperiali Româ constantinopolim translatâ, a Constantino M. Imperatore, qui Novae Romae nomen urbi huic indidir, nec minora ipsi privilegia, quam Veteris Romae erant, concessit. Vide L. an. Cod. de Privileo. Urb. Constantinop. sub sinem sect. 4. In eius successoribus notae familiae Augelorum, Comnenorum Palaeologorum, in quarum ultima ad interitum pervenit. Horum complures nomen Porphyrogeneti gesserunt, a Porphyra loco, in quem Augustae partui proximae concedere solebant; quasi dicas in Porphyra genitos. Nomen item Novi Constantini multis commune erat, prout apud vereres in Hispania Reges Gorhicos erat nomen Flavii: illôque in Annalibus Turcicis promiscue appellantur. Vide Leunclav. Pandect. num. 51. Tenuerunt et Latini aliquando hoc Imperium, Balduinus nempe Flandriae Comes sociis Venetorum armis eo ptomotus, qui et eôdem tempore Archipelagi insulas sibi adiecerunt. Ultimus Imperatorum fuit Coustantinus Palaeologus Dragoses XV. huius nominis, vitâ et imperio exutus A. C. 1453. ipsô Pentecostes festô, non sine occulto Dei iudicio, quod plus quam duodecies a fide Spiritus S. cui sacrum hoc testum, Graeci recessissent. Sic Istud, qnod Novum dici potest et Turcarum est, in aprtcum prodiit, potiete apud Turcas rerum Muhammede II. Fuit autem Veteris istius Imperii non exigua amplitudo; Comprehendit quippe integras duas dioeceses imperii Romani, Illyrici nempe et Orientis, quarum nomine continebantur Macedonia. Dacia, Oriens in specie sic dicta, Aegyptus, Asia, PPontus et Thracia: quas simul cum inferioribus earum provinciis enarratas habes, apud pancirollum, Notit. Imperii Or. Vide Anonymum, Histor. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 10. de Imp. Turcico, ubi Catalogum exhibet omnium Historicorum, qui de utroque hob Imperio aliquid literis prodiderunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.